- ALCHERIA
- ALCHERIAaliis Alqueria seu Alquaria, voces propriae Maioricensibus, apud quos Alqueria significat lugar de pocas casas como de muchas, Beled. i. e. villam paucorum domorum, quam Galli Hameau vulgo vocant. Origo vocis ab Arabibus seu Mahometanis, qui, dum Baleares Insul, possidebant, villas appellârunt voce Arabicâ, deductâ ab Alquehir, que es lo mesmo que casa de fuero, ut ait Ioh. Dametus in Historia general del Regno Balearico, p. 272. unde etiam origo nominis urbis celeberrimae, Cayri. Neque aliunde Vasconeshauserunt suum alcarerria, quibus id idem sonat, ut auctor est Oyhenartus. Hinc Alcaceria vel Alcahria, ex Hispan. Alcacar, vox itidem Arabica, ut habet Sebastianus Cobarruvias, quae fortem domum, castellionem, domum regalem sonat, quasi domus Caesarea, domus Regis. Pactum initum inter Ioacobum Regem Aragonum et Nobiles Aragonenses, de conquirendis Balearibus Insulis, datum Barcinone A. C. 1229. 5. Kl. Sept. Et nos similiter habeamus partem omnium praedictorum, secundum numerum Militum et hominum armatorum, qui nobiscum fuerint, retentis nobis Alcaceriis et staticis Regum, in civitatibus, ultra debitam portionem nobis competentem. Ita MS. Charta: sed apud Dametum praedictum loc. cit. p. 203. habetur Alcahris: p. 208. Alqueriis etc. Paulo aliter tamen de vocis notione disserit Michael del Molino in Repertorio Fororum Aragon. voce Feria: Et scias, quia Alcacaria, de qua fit mentio in dicto foro antiquo, est quidam locus, seu quaedam platea parva, in qua Iudaei congregabantur, ad emendum et vendendum vestes et suppellectilia domus et alia mobilia, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.